K127va w64 Utrum1 per studium sacrae Scripturae acquiratur habitus alius a fide.
Quod non, arguitur primo sic: omnis habitus qui per studium sacrae Scripturae acquiritur est fides, igitur non alius a fide. Assumptum2 probatur dupliciter, auctoritate et ratione. Auctoritate Iohannis XXº ubi dicitur: «haec autem scripta sunt ut credatisiii». Sed ratione sic probatur: si ex studio sacrae Scripturae acquiritur alius habitus a fide, hoc oporteret fieri per usum rationum; sed hoc fieri non potest, quia secundum beatum Hieronymum dicitur “Tolle rationem3, ubi fides quaerituriii. Piscatoribus creditur, non dialecticisivv”.
Et confirmatur hoc idem secundo 4 sic: si per studium sacrae Scripturae acquiritur alius habitus a fide, erit intellectus vel scientia vel sapientia vel ars vel prudentia, quia tot sunt habitus intellectuales quibus intellectus semper dicit verum, ut patet sexto Ethicorumvi, vel essent5 alius habitus quo intellectus quandoque dicit falsum, ut sunt opinio vel suspicio. Sed nullus istorum potest dici, quia quilibet habituum enumeratorum acquiritur solo lumine naturali, ut patet sexto Ethicorumvii. Sed habitus theologicus non acquiritur solo lumine naturali, quia praerequirit fidem, ut infra probabitur; igitur quaestio videtur falsaviii.
Et confirmatur hoc idem tertio 6 sic: si per studium sacrae Scripturae acquiritur alius habitus a fide, vel ergo talis habitus erit minoris certitudinis, vel maioris, vel aequalis. Nullum illorum est dicendum. Quod non minoris, quia tunc studium sacrae Scripturae esset superfluum. Quod non maioris, quia tunc habitus talis esset fidei evacuativus, et sic studium sacrae Scripturae esset perniciosum. Non aequalis, quia tunc talis habitus omnino esset superfluus praesertim cum in eodem subiecto sit cum fide, et circa idem obiectum versentur, ut infra probabitur; igitur quaestio falsaix.
Sed pro veritate quaestionis est beatus Augustinus XIV De Trinitate, capitulo primo sic dicens: “huic scientiae,” videlicet7 theologiae, “attribuendum quo fides saluberrima roboratur et defensatur8x”; igitur quaestio9 vera10.
< Divisio >
K127vb w65 Circa determinationem huius quaestionis hunc ordinem servabo: primo praemittam protestationem laudabilem in talibus actibus fieri consuetam; secundo distinguam in tres articulos materiam quaestionis; et tertio ponam conclusiones cum earum correlariis, ex quibus patebit responsum ad quaesitum.
< Prima pars: Protestatio >
Quantum ad primum, protestor quod nec etc.
< Secunda pars: Distinctio articulorum >
Quantum ad secundum, materiam quaestionis distinguo in tres articulos. Primus erit de quaesito in forma, videlicet ‘utrum per studium sacrae Scripturae acquiritur habitus alius a fide’. Secundus vero articulus erit de materia secundi argumenti, videlicet supposito quod per studium sacrae Scripturae acquiritur habitus alius a fide, utrum talis habitus sit aliquis11 habituum intellectualium, de quibus habetur sexto Ethicorumxi. Tertius12 articulus erit de materia tertii argumenti, videlicet de comparatione13 habituum ad invicem14xii. 15 16
< Tertia pars: Conclusiones >
< Conclusio I >
Quantum ad tertium, conclusio primi articuli sit ista: ex studio sacrae Scripturae potest acquiri habitus de pure credibilibus, fide tamen praecedente.
Prima pars conclusionis17 patet Prima Petri 3º, ubi dicitur de habentibus talem habitum sacrae Scripturae quod debent esse «parati ad satisfaciendum omni poscenti18, et reddere rationem de ea quae in eis est fidexiiixiv».
Sed secunda pars probatur sic: quia pure credibilia non possunt intelligi ex Scriptura nisi praecedente fide; igitur habitus de talibus pure credibilibus non potest haberi nisi praecedente fide. Assumptum19 est Origenis qui exponens illud Iohannis 20, «currebant duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petroxv», sic dicit: “primo intrat Petrus monumentum, deinde Iohannes; Petrus siquidem est fidei symbolum, Iohannes significat intellectum. Ac per hoc consequenter scriptum est «nisi credideritis non intelligetisxvi», K129ra ubi necessario praecedit fides in monumentum sacrae Scripturae, deinde sequens intrat intellectus cui per fidem praeparatur auditusxvii”, haec illexviii.
Correlarium primum istius conclusionis: nullus infidelis ex studio sacrae Scripturae potest acquirere habitum pure theologicumxix.
Patet20 sic: quia “signum scientis est posse docere21xxxxi”, primo Elencorum; sed ea quae sunt fidei nullus potest infidelem scientifice docere22xxii, eo quod talia non intelliguntur23 nisi praecedente w66 fide, ut dixit probatio conclusionis praecedentis, ubi dictum est24 «nisi credideritis non intelligetisxxiii»; igitur correlarium verum.
Correlarium secundum istius conclusionis: ex studio sacrae Scripturae potest acquiri habitus theologicus nulla fide praecedente. Et intelligo de fide Ecclesiae catholicae, et non de fide praecognitionum vel praemissarum cuiuscumque alterius generis scientiae.
Patet hoc correlarium: quia in Lege et in Evangelio multa sunt tradita quae pertinent ad ius naturale, ex quibus etiam in Lege et in Evangelio proceditur discursive ad alia; similiter etiam in libris Salomonis multa sunt posita moralia et naturalia quibus paganus vel infidelis assentit sine fide sanctae Ecclesiaexxiv; igitur correlarium verum.
Correlarium tertium istius conclusionis: ex studio sacrae Scripturae acquiritur habitus distinctus a fide, non solum quoad moralia, sed etiam quoad pure credibilia.
Hoc correlarium quoad primam partem patet per correlarium secundum immediate praecedens.
Sed quoad secundam partem, patet: quia de pure credibilibus ex studio sacrae Scripturae acquiritur alius habitus, ut dicit conclusionis prima pars; et ille non acquiritur nisi praecedente fide, ut dicit secunda pars conclusionis25; ergo talis habitus est realiter26 a fide distinctusxxv, quia hoc quod praecedit27 realiter28 est distinctum ab illo quod praeceditur; igitur correlarium verum. 29
K128r Correlarium quartum istius conclusionis primae30 : quod positio magistri mei reverendi sententiarii immediate praecedentis quoad primum articulum suae positionis, in quo intendit quod ea quae sunt fidei non possunt humana ratione perscrutari, est minus bene posita31.
Patet hoc correlarium ex probatione primae partis istius conclusionis, ubi fuit adductum principium a plenis dictum Prima Petri 3º de habentibus habitum sacrae Scripturae quod debent esse «parati ad satisfaciendum omni poscenti, et reddere rationem de ea quae est in eis fidexxvi». Et patet idem per Augustinum XIV De Trinitate, capitulo primo, ubi dicitur de habentibus talem habitumquod32 eo “fides saluberrima gignitur, nutritur33 et defensaturxxvii”, ut de hoc clarius dicetur circa tertium articulum; ergo correlarium verum34.
< Conclusio II >
K129rb w67 Conclusio secunda, tangens materiam secundi articuli, est ista: habitus theologicus per studium sacrae Scripturae acquisitus non est proprio vocabulo aput35 quoscumque sacras Litteras ignorantes nominatus, scientia tamen recte36 nominandusxxviii.
Prima pars huius conclusionis patet: quia omnes sacras37 Litteras ignorantes loquuntur de habitibus38 solo lumine naturali acquisitis, qualis non est habitus theologicus saltim39 de pure credibilibus, quia talis non acquiritur nisi praecedente fide, ut dixit conclusio prima cum sua probatione.
Sed pro secunda parte conclusio patet auctoritate et ratione. Auctoritate ipsius beati Augustini, qui in suis diversis libris saepe vocat scientiam hunc habitum, et saepe scientiam salutisxxix, et aliquando scientiam fideixxxxxxi. Patet etiam40 auctoritate Richardi, primo De Trinitate, capitulo 4º sic dicentis: “meae intentionis in hoc opere non solum est invenire probabiles rationes, sed etiam necessariasxxxiixxxiii”. Sed ratione probatur sic: omnis habitus qui probat aliquid loco passionis de suo41 subiecto non minus infallibiliter42 ratione quam facit oeconomica43 vel politicaxxxiv, ille habitus est vere scientificus vel vera scientia; sed habitus theologicus est huiusmodi; ergo habitus theologicus est vera scientia. Maior patet: quia eo quod certa ratione, quomodo certitudo potest suum44 in morali negando45, probat oeconomica vel politica, aliquid probat46 de suo subiecto dicitur scientia; a simili et theologia. Minorem vero probo47 faciendo talem syllogismum: omne illud quod habet rationem ultimi finis est summum bonum, et poterit animam rationalem secundum suum totum desiderium satiare beatifice; sed Deus, qui est noster glorificator, habet rationem ultimi finis; ergo est summe bonus, et potest animam nostram beatifice satiarexxxv. Maior nota est quia ultimus finis non potest referri in alterum, ideo48 oportet quod sit summum bonum, et per consequens poterit satiare animae desiderium. Minor etiam patet quia hoc nullum glorificator vel beatificator sive quodcumque aliud nomen exprimens naturam specialem istius subiecti49 scientiae, necessario ipsam exprimit in ordine ad finem.
128r 50 Correlarium primum istius secundae conclusionis: quod positio magistri mei reverendi quoad secundum articulum suae positionis non est bene posita. Patet w68 sic: nam in secundo articulo ponit pro secunda conclusione quod51 theologia est scientia communiter dicta; modo, hoc est falsum52.
Patet sic: quia secundum communiter loquentes de scientia, tribus modis capitur scientia communiter dicta: primo modo pro habitu principiorum; secundo modo pro habitu aliquo quo cognoscitur aliquid universaliter ex argumento probabili, prout fit frequenter in moralibus; tertio modo pro habitu aliquo53 quo cognoscitur aliquod54 universale55 ex singularibus per sensum et experientiam cognitis, ut56 quod omnis ignis est calidus. Modo notum est quod talis evidentia non est articulorum fidei, nec alicuius conclusionis pure theologicaexxxvi; ergo correlarium verum57. 58
K129rb Correlarium59 secundum60 istius conclusionis: licet habitus pure theologicus per studium sacrae Scripturae acquisitus non sit aliquis ex habitibus61 superioribus simpliciter nominandus, excellentiori tamen modo quam habitus pure metaphysicus recte sapientia nominatusxxxvii.
Prima pars correlarii patet ex probatione secundae partis secundae conclusionis 62, eo quod illi habitus solum pure63 lumine K129va possunt acquiri; theologicus vero non, nisi sit64 supposita fide.
Sed pro secunda parte probatur sic: quia secundum Philosophum primo Metaphysicaexxxviii sex ponuntur conditiones sapientis: prima est quod ipsum contingit omnia scire; secunda, difficillima65 scire; tertia, quod sciat ea certe; quarta, quod consideret causas causarum; quinta, quod sit talis scientia sui66 gratia67; sexta, quod ordinet et non68 ordinetur. Modo haec omnia conveniunt habitui theologico modo excellentiori. Prima, quia ipsa69 excellentiori modo considerat de omnibus, de creatore et creaturis. Secunda similiter, quia haec scientia considerat manifestissima in natura ad quae propter nimiam suae dignitatem se habet animae nostrae intellectus sicut oculus noctuae ad lucem Solis, ut patet 2º Metaphysicaexxxix. Tertia similiter, quia illa scientia est certissima quae innititur lumini infallibiliter, cuius subiectum est maxime scibile70, et medium cognoscendi totaliter inobliquabile; theologia est huiusmodi. Lumen71 enim fidei pro statu viae et lumen72 gloriae pro statu patriae, 73 quibus innititur theologia, sunt penitus infallibilia; subiectum eius est veritas prima; medium cognoscendi sunt verba veritatis aeternae74. Quarta conditio similiter, quia ipsa considerat causam omnium causarum. Quinta, quia ipsa non est propter w69 alias scientias, sed omnes aliae propter ipsam. Sexta similiter, quia ipsa omnes scientias habet ordinare et in suum usum attrahere75, prout sibi videtur expedire, ut patet per beatum Augustinumxlxli; ergo correlarium verum.
K128r Correlarium tertium secundae conclusionis: quod positio magistri mei reverendi sententiarii76 immediate praecedentis quoad tertium articulum suae positionis non est bene posita77.
Patet sic: quia in tertio articulo ponit pro prima conclusione quod78 theologia nec est scientia speculativa tantum, nec practica tantum, sed mixtaxlii ex hiis. Modo hoc est falsum, quia theologia est scientia speculativa tantumxliiixliv. Quod sic, probatur: scientiae enim aliquando capiunt79 ratione obiecti, unde 2º De animaxlvxlvi dicitur quod80 potentiae differunt81 per actus, actus vero per obiecta. Cum ergo habitus causantur ex actibus, sequitur ergo quod aliquando capiunt denominationem ex obiectisxlvii; aliquando vero scientiae capiunt denominationem ratione finis et principaliter, unde Linconiensis super primo Posteriorum dicit quod “secundum exigentiam finis caetera habent moderari et mensurarixlviii”. Modo sacra scientia, quae dicitur theologia tam ratione obiecti, quam ratione K128v finis speculativa tantum est denominanda. Quod ratione82 subiecti patet sic: quia nobilissima scientia debet suum subiectum considerare sub nobilissima ratione, cum ergo Deus sit subiectum theologiae, cuius nobilissima ratio est prima veritas, id est sub ratione primae veritatis, veritas vero est finis, ut83 patet84 VI85 Metaphysicaexlix. Relinquitur quod theologia ratione subiecti sit speculativa. Quod vero sit denominanda speculativa ratione finis patet sic: quia secundum Philosophum 2º Physicoruml, non quodlibet ultimum, sed ultimum quod est optimum habet rationem86 finis, licet ergo in theologia multa intenduntur, tamen cognitio Dei est finis nobilissimus animae rationalis in theologia intentusli, iuxta illud dictum Domini: «haec est vita aeterna: ut cognoscant te, Deumlii» etc. Cognitio vero pertinet ad speculationem, ergo theologia erit speculativa tam ratione finis quam ratione obiecti. Et confirmatur hoc correlarium sic: proprius finis sapientiae est speculatio, ut patet ex primo et 6º Metaphysicaeliii, et ex 6º87 w70 Ethicorumliv; sed theologia est sapientia propriissime88 dicta, ut patet ex correlario immediate praecedenti; igitur correlarium verum89.
K129va Correlarium90 quartum91 istius conclusionis: articuli fidei inquantum credibiles sunt prima et propria huius habitus theologici principia.
Probatur sic: quia ipsi sunt regula et mensura omnium in theologia credibilium, quae est summa conditio principiorumlv; igitur correlarium verum92.
Correlarium quintum93 istius conclusionis: licet articuli fidei sint94 principia habitus theologici, non tamen sicut propositiones primae vel dignitates in mathematica vel metaphysica vel in quacumque scientia solo lumine naturali inventalvi.
Probatur sic: quia principiorum est intellectus qui generatur in nobis per95 inductionem96 vel experientiam97 vel inest nobis a natura, ut patet per Philosophum primo et secundo Posteriorum98lvii et 4º Metaphysicaelviii et primo et 6º Ethicorumlixlx. Articuli vero fidei intellectum excedunt 99 K129vb non sic quod non possent rationibus elucidari, quia in hoc oppositum dixi magistro meo reverendo sententiario praecedenti. Sed sic excedunt intellectum, id est non intelliguntur nisi fide praecedente, iuxta illud dictum Domini100: «nisi credideritis non intelligetislxi». Et sic intelligo illud dictum Apostoli ad Hebraeos 2º101: «fides est substantia sperandarum102 rerum, argumentum non apparentiumlxii», Glossa: “idem est ex visis non est fides, sed bene cognitiolxiii”, sic quod ex rationibus non est fides quoad esse, quia sic a Deo infunditur, sed bene ex rationibus elucidatur; ergo correlarium verum103.
< Conclusio III >
K129va Conclusio tertia tangens materiam tertii articuli est ista: clarius cognoscuntur credibilia fidei catholicae per scientiam ex studio sacrae Scripturae acquisitam104 quam per fidem solamlxiv
Haec conclusio patet per beatum Augustinum XIVº De Trinitate, capitulo primo, ubi “huic scientiae quae theologia dicitur non omnia tribuit quae in rebus humanis ab homine sciri possent, sed illud tantummodo quo fides saluberrima gignitur, nutritur105, defenditur et roboraturlxvlxvi.” Etiam conclusio106 patet per beatum Augustinum super illud Iohannis primo: K129vb «erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundumlxvii» sic dicentem, quod lux increata duplici lumine fideles illuminat: parvulos107 quidem lumine fidei, ut lacte nutriuntur; maiores vero lumine sapientiae quo vescantur solido cibolxviiilxixlxxlxxi; ergo conclusio vera.
w71 Correlarium primum istius conclusionis: licet credibilia fidei catholicae per scientiam sacrae Scripturae clarius cognoscantur quam sola fide108; talis tamen scientia non est fidei evacuativa.
Patet hoc correlarium: quia per talem scientiam fides roboratur, gigniturlxxiilxxiii, ut dixit probatio conclusionis praecedentis; igitur correlarium verum.
Correlarium secundum: licet sit maior certitudo speculationis huius scientiae quam fidei ipsius, non tamen est maior certitudo adhaesionislxxiv.
Prima pars correlarii patet ex probatione conclusionis praecedentis.
Sed secunda pars probatur sic: quia tota adhaesio huius scientiae est principaliter per fidem et propter fidemlxxv, ut patet per beatum Augustinum De baptismo parvulorum, sic dicentem quod “auctoritatibus sacrarum109 Scripturarum colla subdenda sunt, ut per fidem ad intellectum110 quisque perveniat111lxxvi.” Ergo maior certitudo fidei, quia “propter unumquodque112 tale et ipsum magislxxviilxxviii”, primo Posteriorumlxxix; ergo correlarium verum.
Correlarium tertium et ultimum: quaestio ut proponitur est vera.
Ad rationes tres in oppositum ante motas per tres conclusiones facta est responsum113, etc.
1 utrum] In nomine Domini nostri Ihesu Christi mg. sup. K;tertium principaliter mg. rubr. K2 assumptum] antecedens w3 rationem] argumenta apud fontem K4 secundo] modo add. w5 essent] esset w6 tertio] modo add. w7 videlicet] valet w8 defensatur] defenditur apud fontem K9 quaestio] mg K10 vera] mg K11 aliquis] alius w12 tertius] tertio w13 comparatione] compositione w14 invicem] vicem K15 .] ea numera a b add. K; rubr. K16 ] c d e add. K; rubr. K; supl K17 conclusionis] quaestionis w18 poscenti] poscendi w19 assumptum] antecedens w20 patet] probatur w21 docere] dare w22 primo — docere] om. w23 intelliguntur] intelligentur w24 est] s.l. rubr. K25 conclusionis] quaestionis w26 realiter] naturaliter w27 praecedit] procedit w28 realiter] naturaliter w29 verum.] A add. K30 primae] om. w; supl K31 correlarium — posita] in cedula K32 quod] quia w33 nutritur] intelligitur w34 patet — verum] in cedula K35 aput] apud w36 recte] necesse w37 sacras] sacrae w38 habitibus] habitus ac K39 saltim] saltem w40 etiam] eliam w41 suo] sue w42 infallibiliter] infallibili w43 oeconomica] yconomiaca K44 suum] sumi w45 negando] om. w;[...] add. w46 probat] mg K47 minorem vero probo] minor vera probatio w48 ideo] quod del K49 subiecti] subicit w50 ] Post secundam conclusionem immediate haec quod sequitur. add. K; s.l. in cedula K51 quod] quia w52 correlarium — falsum] in cedula K53 aliquo] vel del K54 aliquod] aliquid w55 universale] universaliter w56 ut] sic w57 patet — verum] in cedula K58 .] Vide in libro. add. K; rubr. K; in cedula K59 correlarium] secundum correlarium B mg K;2 mg. rubr. K60 secundum] primum ac K; s.l. rubr. K61 habitibus] habitus ac K62 conclusionis] istius add. K; mg. rubr. K63 pure] puro w;pura ac K64 sit] om. w65 difficillima] definita w66 sui] sine w67 gratia] alia w68 non] ratio w69 ipsa] ipse w70 scibile] scabile K71 lumen] lumine ac K72 lumen] lumine ac K73 patriae,] de add. K; del K74 aeternae] etc. w75 attrahere] attrahare K76 sententiarii] Sententiarum w77 correlarium — posita] in cedula K78 quod] quia w79 capiunt] capiuntur w80 quod] quia w81 differunt] dicuntur w82 ratione] nomine w83 ut] speculationis w84 patet] om. w85 vi] videlicet w86 rationem] nomen w; in cedula K87 6º] 5º w88 propriissime] specialissime w89 patet — verum] in cedula K90 correlarium] C add. mg. K91 quartum] secundum ac K92 verum] mg K93 quintum] tertium ac K94 sint] sunt w95 per] om. w96 inductionem] inductione w97 experientiam] experientia w98 ut — posteriorum] om. w99 excedunt] ut notum est, ergo correlarium verum add. K; del K100 domini] Isaiae w101 2º] 11º w102 sperandarum] sperandorum w103 non — verum] infra col. b K104 acquisitam] acquisita w105 nutritur] innititur w106 conclusio] quod w107 parvulos] parvuli w108 fide] fides w109 sacrarum] sacrorum w110 intellectum] intellectus w111 perveniat] parveniat w112 unumquodque] eam quodque w113 responsum] responsio w
i haec — credatis] Ioh. 20, 31ii utrum — credatis] Super Sent. I, q. 1, arg. 1 (ll. 2-6)iii si — quaeritur] Super Sent. I, q. 1, arg. 1 (ll. 10-14)iv tolle — dialecticis] Sent. III, d. 22, c. 1, p. 3 (1981 p. 136 ll. 10-11)v tolle — dialecticis] De Fide I, 13, n. 84 (PL 548c)vi sexto — ethicorum] Eth. Nic. VI, 4, 1139b16-18 (AL p. 255 ll. 14-16)vii sexto — ethicorum] Eth. Nic. VI, 4, 1139b16-18 (AL p. 255 ll. 14-16)viii et — falsa] Super Sent. I, q. 1, arg. 2 (ll. 15-20)ix et — falsa] Super Sent. I, q. 1, arg. 3 (ll. 21-28)x huic — defensatur] De Trin. XIV, 1, n. 3 (CCSL p. 424 ll. 60-61)xi sexto — ethicorum] Eth. Nic. VI, 4, 1139b16-18 (AL p. 255 ll. 14-16)xii quantum — invicem] Super Sent. I, q. 1, div. (ll. 29-38)xiii parati — fide] I Petr. 3, 15xiv primi — fide] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 7, corr. (ll. 329-331)xv currebant — petro] Ioh. 20, 4xvi nisi — intelligetis] Is. 7, 9xvii primo — auditus] Homilia super Ioh. c. 3 (CCCM p. 7 ll. 7-13)xviii quia — ille] Super Sent. I, q. 1, art. 1, concl. 4 (ll. 89-100)xix nullus — theologicum] Super Sent. I, q. 1, art. 1, concl. 4, corr. (ll. 101-102)xx signum — docere] Metaph. I, 1, 981b7 (AL p. 13 ll. 56-57)xxi signum — docere] Auctoritates Arist. Metaph. I, n. 8 (Hamesse p. 115)xxii quia — docere] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, opinio 6 (ll. 217-218)xxiii nisi — intelligetis] Is. 7, 9xxiv ex — ecclesiae] Super Sent. I, q. 1, art. 1, concl. 2 (ll. 56-63)xxv ex — distinctus] Super Sent. I, q. 1, art. 1, concl. 5 (ll. 103-110)xxvi parati — fide] I Petr. 3, 15xxvii fides — defensatur] De Trin. XIV, 1, n. 3 (CCSL p. 424 ll. 60-61)xxviii conclusio — nominandus] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 7 (ll. 304-307)xxix scientiam salutis] De consensu evangelistarum II, 5, n. 17 (CSEL p. 106 l. 5)xxx scientiam fidei] De gratia et libero arbitrio n. 14/28 (CPL col. 897 l. 55)xxxi augustini — fidei] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 7 (ll. 317-319)xxxii meae — necessarias] De Trin. I, 4, (PL 892C; ed. Vrin 1958 p. 166 l. 27)xxxiii richardi — necessarias] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 7, corr. (ll. 332-334)xxxiv aliquid — politica] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, opinio 5 (ll. 210-211)xxxv omne — satiare] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, opinio 5 (ll. 212-214)xxxvi secundum — theologicae] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 3 (ll. 256-266)xxxvii licet — nominatus] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 8 (ll. 338-341)xxxviii philosophum — metaphysicae] Metaph. I, 2, 982a8-19 (AL p. 14 l. 88 - p. 15. l. 99)xxxix 2º — metaphysicae] Metaph. II, 1, 993b9-11 (AL p. 43 ll. 12-14)xl beatum — augustinum] De Trin. XIV, 1, n. 3 (CCSL p. 424 ll. 60-61)xli secundum — augustinum] Super Sent. I, Pr., q. 2, a. 4 (Venezia f. 8ra-b)xlii theologia — mixta] Quodlibet XIII q. 1 (Hoffmans p. 171)xliii theologia — tantum] Summa th. pars 1, q. 1, a. 4, contra (Ed. Leon. p. 14)xliv theologia — tantum] Super Sent. Prol., q. 1, a. 3, qc. 1, ad 1 (Mandonnet p. 12)xlv 2º — anima] Auctoritates Arist. De anima II, n. 56 (Hamesse p. 179)xlvi 2º — anima] De anima II, 4, 415a18–20 (Ed. Leon. p. 91b ll. 11-12)xlvii scientiae — obiectis] Super Sent. I, pr., q. 4, art. 1 (Venezia f. 14b)xlviii secundum — mensurari] Comm. in Poster. Anal. I, 2 (1981 p. 99 ll. 7-8)xlix vi — metaphysicae] Metaph. VI, 1, 1026a13-20 (AL pp. 126-127 ll. 48-52)l 2º — physicorum] Phys. II, 2, 194a29-33 (AL p. 53 ll. 6-10)li secundum — intentus] Super Sent. I, pr., q. 4, art. 2 (Venezia f. 16a)lii haec — deum] Ioh. 17, 3liii 6º — metaphysicae] Metaph. II, 1, 993b21 (AL p. 44 l. 24); VI, 1, 1025b18-1026a7 (AL p. 125 l. 20 - p. 126 l. 41)liv 6º — ethicorum] Eth. Nic. VI, 6, 1139b16-18 (AL p. 255 ll. 14-16)lv correlarium — principiorum] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 9 (ll. 354-365)lvi licet — inventa] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 2, concl. 10 (ll. 366-368)lvii primo — posteriorum] Anal. poster. I, 1, 71a1-b9 (AL p. 5 ll. 3-10); II, 19, 100a1-b19 (AL p. 105 l. 15 - p. 107 l. 7)lviii 4º — metaphysicae] Metaph. I, 1, 980b4-982a3 (AL p. 12 l. 9 - p. 14 l. 83); IV, 20, 1022b5-15 (AL p. 116 ll. 695-705)lix primo — ethicorum] Eth. Nic. VI, 9, 1142a27 (AL p. 262 l. 27 - p. 263 l. 1)lx quia — ethicorum] Super Sent. I, q. 1, art. 2, pars 1, concl. 1 (ll. 137-140)lxi nisi — intelligetis] Is. 7, 9lxii fides — apparentium] Hebr. 11, 1lxiii idem — cognitio] Glossa ord. Hebr. 11, 1, interlin. ad “fides” (Strasbourg 1480-1481 p. 442b)lxiv clarius — solam] Super Sent. I, q. 1, art. 3, compar. 3, concl. 1 (ll. 438-439)lxv huic — roboratur] De Trin. XIV, 1, n. 3 (CCSL p. 424 ll. 60-61)lxvi huic — roboratur] Comm. in Sap. XIII, v. 1 (p. 192a, l. 22)lxvii erat — mundum] Ioh. 1, 9lxviii parvulos — cibo] Hebr. 5, 12-14lxix lux — cibo] In Iohannis I, 17 (CCSL p. 10 ll. 19-27)lxx lux — cibo] Quodl. XII q. 2, ad arg. (Decorte p. 18 ll. 84-88)lxxi augustinum — cibo] Super Sent. I, Pr., q. 2, a. 1 (Venezia f. 6a)lxxii fides roboratur gignitur] De Trin. XIV, 1, n. 3 (CCSL p. 424 ll. 60-61)lxxiii licet — gignitur] Super Sent. I, q. 1, art. 3, compar. 3, concl. 2 (ll. 445-449)lxxiv licet — adhaesionis] Super Sent. I, q. 1, art. 3, compar. 4, concl. 1-2 (ll. 463-470)lxxv quia — fidem] Super Sent. I, q. 1, art. 3, compar. 4, concl. 2 (ll. 470-471)lxxvi auctoritatibus — perveniat] De baptismo parvulorum I, n. 21/29 (CSEL p. 27 l. 29)lxxvii propter — magis] Anal. poster. I, 2, 72a28-30 (AL p. 9 ll. 13-14)lxxviii propter — magis] Auctoritates Arist. Anal. Poster, n. 29 (Hamesse p. 313)lxxix maior — posteriorum] Super Sent. I, q. 1, art. 3, compar. 4, concl. 2 (ll. 471-474)